- AEGEUS
- I.AEGEUSAthenarum Rex sil. Neptuni, duas habuit coniuges, Aethram Pitthei regis filiam, ex qua Theseum suscepit, et Medeam, quam ab Iasone repudiatam, non solum hospitiô excepit, sed illam etiam sibi matrimoniô copulavit, et ex ea, ut placet Iustino, l. 42. c. 2. Medum filium habuit. Successit quidem in regno Pandioni regi, revera patri. Eô autem regnante, Atheniensibus bellum intulit Minos Cretae rex, ob caedem Androgei filii, legesque durissimas eis imposuit, ut scil. quotannis septem iuvenes nobiles in Cretam mitterentur ad Minotaurum, qui tribus annis sorte missi sunt; quarta autem sors obtigit Theseo, qui maximô patris Aegei dolore navem conscendit: et cum omnia navigii ornamenta nigra essent, et navis velum, habuit in mandatis a patre, ut si contingeret in agendis rebus cum felicem sortiri exitum, rediens navi album velum apponeret, amotô nigrô, ut eminus sortem ipsius nosceret. Theseus autem Ariadnes consiliô victor, mandatorum paternorum immemor, non amotô velô nigrô rediit. Aegeus vero excelsâ turri prospectans nigrum velum, Theseum mortuum arbitratus, ex turri se deiecit in mare, quod ab ipso vocatum est Aegaeum, et mortuus, ab Atheniensibus liberatis, et Neptuni Filius, et Marinus Deus, in solatium Thesei, consecrcatus est. Haec ex Plut. in vita Thesei. et Servio. Hinc patronymicum Aegides. Ovid. Met. l. 8. Fab. 2.Protinus Aegides raptâ Minoide, DianVela dedit. ------ -----II.AEGEUSPandionis fil. Atheniensium Rex IX. regnavit ann. 42. Hic ab Homero, Il. λ. v. 700. ut quidam volunt Α᾿υγείας dictus est. Successerat vero patri non ex asse, sed ex quadrante utpote in quatuor Pandionis filios, Aegeum, Lycum, Pallantem et Nisum Atticâ, post patris obitum, divisâ, Strabo Geogr. l. 9. sic quidem, ut Aegeo regio circa urbem, Lyco Diacria, Paralia Pallanti et Megaris Niso, cederent. Ad quem modum XII. Atticae urbes, a Cecrope olim congregatae in IV. partes distributae sunt, ut una esset πεδιέων, in suburbana et medirerranea Aegei ditione, altera παραλίων, in Australi et littorali Pallantis sorte, tertia Διακρίων, sive Υ῾περακρίων, in portione Lyci, Euboeae opposita; (in qua mons Parnes et Brauron Atticae municipium) quarta Megandis, in Scironio littore, quae Niso obtigit. Sub eo Hercules floruit; sterilitas Athenis frugum contigit et consultô Apolline, Theseus in Cretam missus est; Minos II. ἐθαλαττοκράτησε; Argonautica expeditio suscepta etc. Vide Ioh. Marshamum Canone Chron. ad Sex. XI. Illi successit Theseus, quem vide.III.AEGEUSpater ex Medea Achaemenis, unde Achaemenidae, familiae Regiae in Persia olim nomen. Steph.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.